Navigácia

Výchova umením

Zaujímavosti

 Patriciorum numerum auxi consul
quintum iussu populi et senatus. Senatum ter legi, et in consulatu sexto censum populi conlega M. Agrippa egi. Lustrum post annum alterum et quadragensimum feci, quo lustro civium Romanorum censa sunt capita quadragiens centum millia et sexaginta tria millia. Tum iterum consulari cum imperio lustrum solus feci C. Censonno et C. Asinio cos., quo lustro censa sunt civium Romanorum capita quadragiens centum millia et ducenta triginta tria millia.

 

   Et tertium consulari
Et tertium consulari cum imperio lustrum conlega Tib. Caesare filio meo feci Sex. Pompeio et Sex. Appuleio cos., quo lustro censa sunt civium Romanorum capitum quadragiens centum millia et nongenta triginta et septem millia. Legibus novis me auctore latis multa exempla maiorum exolescentia iam ex nostro saeculo reduxi et ipse multarum rerum exempla imitanda posteris tradidi.

 

 Vota pro valetudine
mea suscipi per consules et sacerdotes quinto quoque anno senatus decrevit. Ex iis votis saepe fecerunt vivo me ludos aliquotiens sacerdotum quattuor amplissima collegia, aliquotiens consules. Privatim etiam et municipatim universi cives unanimiter continenter apud omnia pulvinaria pro valetudine mea supplicaverunt.

 

Nomen meum senatus consulto
inclusum est in saliare carmen, et sacrosanctus in perpetum ut essem et, quoad viverem, tribunicia potestas mihi esset, per legem sanctum est. Pontifex maximus ne fierem in vivi conlegae mei locum, populo id sacerdotium deferente mihi quod pater meus habuerat, recusavi.

 

Quod sacerdotium aliquod
post annos, eo mortuo qui civilis motus occasione occupaverat, cuncta ex Italia ad comitia mea confluente multitudine, quanta Romae nunquam fertur ante id tempus fuisse, recepi, P. Sulpicio C. Valgio consulibus.

Novinky

Kontakt

  • SÚKROMNÉ ŠPORTOVÉ GYMNÁZIUM s osemročným a štvorročným štúdiom
    SNP 6, 914 51 Trenčianske Teplice
  • sekretariat/tel-fax:
    +421 32 655 2677
    +421 911 552 677
    sekretariat@sportovegymnazium.sk

    riaditeľ: +421 911 410 034
    riaditel@sportovegymnazium.sk

    zriaďovateľ: +421 903 451 982
    zriadovatel@sportovegymnazium.sk

    kontaktná osoba pre nábor študentov: +421 905 150 064

Fotogaléria